라틴어 문장 검색

Auctoresque multi sunt, inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 13:5)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leniter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 9:6)
Pulmone vero icto, spirandi difficultas est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 15:1)
At liene icto, sanguis niger a sinistra parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 18:1)
Cetera intestina icta vel stercus, vel odorem ejus exhibent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 22:6)
Cognovi tamen medicos, qui ab scorpione ictis nihil aliud, quam ex brachio sanguinem miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 18:3)
primum, quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 24:2)
At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:1)
Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:2)
hunc neque candentes audent vestire pruinae, hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:28)
adventu Veneris pulsata recedunt nubila, clarescunt puris Aquilonibus Alpes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:121)
cum serta refudit canities, iam turba procax noctisque recedit ambitus et raro pulsatur ianua tactu, seque reformidat speculo damnante senectus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:62)
inprobe, quid pulsas muliebribus astra querellis, quod tibi sub Cypri litore parta quies?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:35)
ille dedit portum, quo se pulsata referret maiestas Latii deformataeque secures;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:78)
crebro pulsatus perstrepit ictu;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:258)

SEARCH

MENU NAVIGATION