라틴어 문장 검색

Qua ergo ratione potest esse non unus atque idem locus sententiarum, quarum nullus est postea?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 22:2)
an, ne bis sensum lector reperiret eundem, unus amicorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 921)
" Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:7)
ego, utrum nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 298)
mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:2)
At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:3)
duo ista non coeunt nec apud eundem sunt una malum et bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 29:6)
- nam neque feris inter se bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus - quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeue furiae in mutuum sanguinem egere?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:5)
neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque idem.
(세네카, 행복론, Liber V 44:4)
Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene eodemque tempore spectavit patris triumphum duorumque fratrum funera ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 86:1)
causa vocandi, Persei, tuos saepius arcus una atque eadem est semper Iason.
(세네카, 메데아 12:28)
una omnes eademque subit formido per annos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권247)
quod aiunt Colmanum abiturum petisse et inpetrasse a rege Osuiu, eo quod esset idem Eata unus de XII pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:6)
locusque idem in uno homine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 217:3)
equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION