라틴어 문장 검색

Jecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso septo orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:1)
isque inter lienem et jecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:4)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:1)
quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 10:3)
Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:1)
Alterius quoque visceris morbus, id est jecinoris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:1)
Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:3)
neque enim res ulla magis jecur laedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:8)
Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:8)
Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:1)
et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sevum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 4:4)
Molliunt aes combustum, terra eretria, nitrum, papaveris lacrima, ammoniacum, bdellium, cera, sevum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnis, stibi, pix, cochlea , cicutae semen, plumbi recrementum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:1)
Si jecur dolet, id in quo est balsami lacrimae p. )-(. XII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 3:1)
Constat ex novem rebus, cera, melle, sevo, resina, myrrha, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, butyro:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 12:3)
quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION