라틴어 문장 검색

Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira, cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis et hic damnatus inani iudicio?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I13)
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat aper.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V53)
minor admiratio summis debetur monstris, quotiens facit ira nocentes hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI319)
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax dicturus dubia pro libertate bubulco iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII52)
"aut cur in carbone tuo charta pia tura soluta ponimus et sectum vituli iecur albaque porci omenta?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII46)
omnia postremo quae puncto tempore cernis diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest, si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, at non esse tamen perplexis indupedita, pungere uti possint corpus penetrareque saxa, nec tamen haerere inter se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:20)
at contra pungunt sensum lacerantque coorta, quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:4)
Ab ea denique petitur ut iecinora et corda quaeque sunt intrinsecus viscera salva conservet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:2)
— Rostroque inmanis vultur adunco Inmortale iecur tondens, et reliqua, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 15:2)
per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)
Est autem iecur concretus sanguis, et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:2)
Hunc calor iecoris administratum per venarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 20:1)
Cernit tabe iecur madidum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:54)
Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV4)
Habere amicam nolo, Flacce, subtilem, Cuius lacertos anuli mei cingant, Quae clune nudo radat et genu pungat, Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, C1)

SEARCH

MENU NAVIGATION