-
Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:3)
-
, quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam inpudenter quasi aliquis ignotus commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiu- torio tuo, vere profuturum speramus, nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior quam ille per me.
- (아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 1:6)
-
In recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus, ne recipiatur malus.
- (아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:11)
-
Cum habitu valitudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere sed volare non potui.
- (아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:1)
-
Et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret, rogans litteris impetravi.
- (아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:2)
-
Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 4:1)
-
Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 16:1)
-
FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:1)
-
An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 10:2)
-
Infirmus enim erat et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus sed dilectione portandus, quia, etiamsi ad ipsas elemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed expectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi multoque ordinatius et honestius ambo faceretis, nec blasphemarentur servi dei, si tamen hoc fuerunt qui marito absente atque nesciente ab ignota muliere et aliena uxore tanta sumpserunt, et laudaretur deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur non solum summa castitas verum etiam gloriosa paupertas.
- (아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 5:2)
-
Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit . . . Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit, illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 12:1)
-
Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 7:2)
-
Postremae longinqua dies quod fecerit aetas.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 6:3)
-
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)
-
Propterea quaesitum est, ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferendi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbi fines incluserint.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 5:1)