라틴어 문장 검색

Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis quae veniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commmentatores probabuntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 10:1)
Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:12)
"Quod si uera canunt sacris oracula templis, haec illi nostro nomine dicta refer:"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 436)
ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 59:2)
cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios veteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 259:1)
nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 441)
Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostre, que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 5:4)
Hoc profecto sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque intellexerat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cujusdam pueri de coelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi secundum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum, admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est sibyllae, quae Cumaea sive Cumana dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:1)
Nam utidem ait, "Illud applicamus nostris utilitatibus quod misericordi humanitateconcedimus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:36)
Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens velnotus institerit ut prædicta faciamus, viriliter debemus resistere, necdebemus pati ad malitiam nos trahi, sed ad modum calamitæ quæ trahit ad seferrum, eum vel illos ad nostrum bonum propositum trahere debemus, sequendopreceptum Beati Pauli dicentis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:8)
Fugiamus ergo haec mala, et exaltemus animam nostram ad illam imaginem Dei et similitudinem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:1)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
Ad haec nescio an casu nostro an illius absono clamore experrectus Socrates exsurgit prior, et
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:3)
"Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:11)
Aliquanto denique viae permenso spatio pervenimus ad nemus quoddam proceris arboribus consitum et pratentibus virectis amoenum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui paululum conquiescere corporaque sua diverse laniata sedulo recurare.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION