라틴어 문장 검색

ut ubi radius spiritualis non sufficit, ibi splendor minoris luminaris illustret.
(단테 알리기에리, Epistolae 34:7)
et quorum sequentem gregem per saltus peregrinationis huius illustrare intererat, ipsum una vobiscum ad precipitium traduxistis. 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 76:2)
quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:5)
ut luce paterne gratie illustratus virtuosius orbem terre irradiet, cui ab Illo solo prefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:35)
Haec omnia, sententiam, quam semper sum secutus, plane roborant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.23)
Hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:6)
"Huius vitae auctor Paulus, inlustrator Antonius et, ut ad superiora conscendam, princeps Iohannes baptista fuit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:110)
Cyzicus, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 15:1)
Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile inlustrare Latinis versibus esse, multa novis verbis praesertim cum sit agendum propter egestatem linguae et rerum novitatem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 6:1)
E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:1)
Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante, semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:1)
Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:5)
Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:1)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)
etenim ex uno fonte lucis gemino sidere spatia diei et noctis inlustrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION