라틴어 문장 검색

qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse . neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 25:1)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장11)
Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat, ut grege facto cum telis ad sese inrumperent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장2)
Etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam exercitata, ut ad omnes casus procurrerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:4)
horum ne a necessariis quidem sibi rabies temperat, sed externa suaque in aequo habet, quo plus se exercitat, eo incitatior.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:2)
Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:3)
Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:5)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
Primus sagittas imbuit Phoebi draco.
(세네카, Hercules Furens 6:50)
rudem cruore regio dextram imbuit
(세네카, Troades 229:1)
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 153)
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae huius, et exuuio plenus ab hoste redis, tempore quo portas Caeninum Acrona petentem uictor in euersum cuspide fundis equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 104)

SEARCH

MENU NAVIGATION