라틴어 문장 검색

Nam et tempestas mira imitatione descripta est (versus utriusque qui volet conferat), ut Venus in Nausicaae locum Alcinoi filiae succesit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 13:2)
Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem volebat inserere, nec tamen humanis viribus illam divinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem volo omnium nostrum iudicio in commune pensari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 33:1)
Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 1:1)
Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:3)
Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:1)
quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:2)
In musto autem sola dulcedo est, suavitas nulla.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:3)
eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
Ideo exasperatione oris praeventa suavitas excluditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:5)
et certatim haec omnis imitatio lacessivit ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:2)
abusus est propter suavitatis similitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4335)
quod fit aut propter hiatum, aut propter suavitatem, ut a, silice in nuda conixa reliquit pro enixa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5628)
acantho genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6492)
ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6975)
sane sciendum sacrificantes diis omnibus caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4076)

SEARCH

MENU NAVIGATION