라틴어 문장 검색

A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SABINUM 1:1)
Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 7:1)
Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 13:1)
Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Ad haec cum Praetextatus diceret ludicras voluptates nec suis Penatibus adsuetas nec ante coetum tam serium producendas, excepit Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 7:1)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae Victor equus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:2)
ilic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum exiguoque adsueta iuventus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:9)
Spiramentum enim cerebri, quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:2)
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro Adfixere solo, lacerasque in limine sacro Attonitae fudere comas, votisque vocari Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:17)
Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae Immemorem fecere tui, regesque silentum Permisere sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:14)
Immemor o patriae, signorum oblite tuorum, Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus, Adsertor victo redeas ut Caesare;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:58)
Nil magis, adsuetas sceleri quam perdere mentes, Atque perire timet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:93)
Non in Tartareo latitantem poscimus antro, Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugata Descendentem animam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:45)
Immemores pugnae, nulloque pudore timendi Praecipites fecere palam, civilia bella Non bene barbaricis umquam commissa catervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:41)
Quod sufficit aevum, Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION