라틴어 문장 검색

Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto, - ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, - et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:12)
" Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:10)
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu, immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:4)
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:2)
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:3)
tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:8)
prorupit iuvenis seseque immiscuit armis iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:3)
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:9)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
' at quanto meliora monet pugnantiaque istis dives opis natura suae, tu si modo recte dispensare velis ac non fugienda petendis inmiscere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:6)
Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, factitasse, manumissum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, ut ei serviret, emptum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 97:3)
nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum, non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 133:1)
Quaecumque supra nos vides currere, et haec, quibus inmixti atque inpositi sumus veluti solidissimis carpentur ac desinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 13:3)
Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 27:4)
Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION