라틴어 문장 검색

"ergo et Thessalici coniunx pensare mariti funus et immitem potuit Styga vincere supplex Thracius?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum71)
Talia dicentem genitor dulcedine laeta audit et immites lente descendit ad umbras verbaque dilectae fert narraturus Etruscae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum78)
trepido Tydeus immitia mandat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권284)
Stabat inops comitum Cocyti in litore maesto Laius, immiti quem iam deus ales Averno reddiderat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권268)
"immites scis nulla revolvere Parcas stamina;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권368)
"nos ferrum immite facesque, illis nuda odia, et feritas iam non eget armis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권11)
"quin etiam menti tumor atque audacia gliscit, congressus dum nemo tuos pugnamque minorem dignatur bellis, iramque relinqueris infra, i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic, dum ferus hic vero desaevit pulvere Mavors, proelia lude domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권336)
"an exspectas, ut pronus supplice dextra sternar et immitis domini vestigia quaeram?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권378)
"saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernae tecum ardere veto;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권40)
"immitis citius Busiridos aras Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit exorare deos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권67)
tunc movet arte dolum, quo semet ab agmine fido degreget, immitesque deos regemque cruentum contemptrix animae et magno temeraria luctu provocet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권79)
taedet fugientibus uti Thesea, nec facilem dignatur dextra cruorem, cetera plebeio desaevit sanguine virtus, sic iuvat exanimis proiectaque praeda canesque degeneresque lupos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권352)
Quotiens enim in Christianos desaevitis partim animis propriis, partim legibus obsequentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:1)
tunc xystici contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne . . . iaculati, nisi quod ne tunc quidem illos velim visos, ut qui malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in dominum desaevierunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:5)
quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION