라틴어 문장 검색

"habet usitatum munus hoc divinitas quae vera nobis colitur in Christo et Patre, mutis loquellam, percitum claudis gradum, surdis fruendam reddere audientiam, donare caecis lucis insuetae diem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1401)
vix haec ille, duo cogunt animalia freni ignara insueto subdere colla iugo, non stabulis blandive manu palpata magistri imperiumque equitis ante subacta pati, sed campestre vago nuper pecus e grege captum, quod pavor indomito corde ferinus agit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.27)
His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:10)
serva altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 6:4)
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoa regna, praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:1)
mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:7)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas, nec mala vicini pecoris contagia laedent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS35)
MenalcasCandidus insuetum miratur limen Olympi, sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS35)
omnia nam late vastant ipsasque volantes ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:3)
Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:15)
Albi, ne doleas plus nimio memor inmitis Glycerae neu miserabilis decantes elegos, cur tibi iunior laesa praeniteat fide.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 331)
tolle cupidinem inmitis uvae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 53)
sed non ut placidis coeant inmitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION