라틴어 문장 검색

Hoc magis in signum speciei donaque forme Cedit, quod nulla corpus pinguedine surgit, Sed magis in maciem tendit, sic omnia iuste Possidet et nullo decor eius claudicat, immo Nil maius conferre potest Natura uel ultra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:13)
Forma pudicicie custosque Modestia dotes Apponit proprias et donum cetera uincens Dona, nec in dando mensuram deserit, immo Singula describit certo moderamine finis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:1)
Diuidat a falso uerum, secernat honestum A turpi, uicium fugiens, sectator honesti, Promittat raro, det crebrius, immo petentem Munere preueniat nec sit res empta rogatu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:4)
Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye, Non illas largitur opes que sepe potentum Excecant animos et magestatis honorem Inclinant, minuunt leges et iura retardant, Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra Non eget, immo semel ditatus semper habundat, Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:1)
Gramatice doctrina prior precepta Sophye Complet et in iuuenem descendit tota, nec in se Fit minor, immo, magis crescens, grandescit in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:7)
Adnectens sua dona Fides in munere multo Se probat esse Fidem, nec se sibi subtrahit, immo Monstrat et in dono se disputat esse fidelem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:1)
Sed quia nulla potest, nisi que Fortuna ministrat, Nil sine consilio Fortune perficit, immo Matris adire locum disponit filia, gressum Aggreditur superatque uie dispendia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:2)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
tamen huius dona minore Luce micant donis adiuncta prioribus, immo Vix aliquid splendoris habent, dum luce premuntur Maiore:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:24)
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
Sed postquam sua uerba, mine gestusque uigoris Nil habuere, locum dant uerba nec amplius illis Est locus, immo minis factum succedit et armis Cedunt uerborum pugne:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:8)
Nec tonat ille minis, sed solo fulminat ense, Ferro cuncta probat nec uerbo disputat, immo Verberibus multisque modis concluditur hosti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:11)
Tunc ictus dupplicat, immo Multiplicat, sed claua suo nugatur in ictu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:6)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Dum sic in fatum concedit iuraque fati Paupertas, proprium moriens depauperat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION