라틴어 문장 검색

'stolidior' est et 'vanior' qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 7:3)
Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 5:1)
Qui honor cum semper ut appennagium principatus Walliae reputaaretur, et filio regis primogenito ex more cedere soleret, petitio illa non solum a rege repulsam tulit, sed etiam animum eius secreto offendit, cum ex hoc rex satis perspiceret cupiditates Stanleii immoderatas esse et cogitationes eius vastas et irregulares, atque beneficia priora regis ei sordescere, nec prout decuit aestimare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:7)
superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:2)
Tunc enim animus iis semper adest ut stultitiae suae poenitere non videantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:31)
Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:23)
Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius fortunam promovere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:6)
Recte cavetur ne sub initiis immoderatius aliquem favore prosequaris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:21)
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector, Exteriora legat, sua semper et intima querat Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria, Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat, Inmoderatarum quam garrulitate minarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:24)
Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis, Huc si delatum uas hoc foret inmoderatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:5)
et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam
(불가타 성경, 집회서, 47장27)
Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장6)
Illi enim inmoderata quodammodo plenitudine proprii corporis modum partium suarum numerositate praecedunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:4)
Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
At nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION