라틴어 문장 검색

et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: " Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia! ". In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve.
그때에 토빗은 하느님께서 자기에게 자비를 베푸시어 눈을 뜨게 해 주셨다는 사실을 그들 앞에서 밝혔다. 이어서 자기 아들 토비야의 아내인 사라에게 다가가 그를 축복하며 말하였다. “얘야, 잘 왔다. 얘야, 너를 우리에게 인도하여 주신 너의 하느님께서 찬미받으시기를 빈다. 너의 아버지께서 복을 받으시고 내 아들 토비야도 복을 받고, 그리고 얘야, 너도 복을 받기를 빈다. 축복 속에 기뻐하며 네 집으로 어서 들어가거라. 얘야, 들어가거라.” 그날 니네베에 사는 유다인들도 모두 기뻐하였다. (불가타 성경, 토빗기, 11장17)
ita commoda quae cupio eveniunt, quod ago adsequitur, subest, subsequitur, ita gaudiis gaudium suppeditat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 12)
et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium vertebantur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 3:9)
Tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:29)
Cumque descendissent omnes in circuitu animae illius cantantes hymnis, sic exsiliens anima illa sedit in manibus Michaelis, et assumpta est cum gaudio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:13)
Quam quidem incommutabilitatem Dei, immortalitatem ipsius appellamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:2)
Vera, inquit, immortalitas, hoc est summa illa incommutabilitas quam Deus habet solus qui mutari omnino non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:4)
Sicut prima immortalitas fuit quam peccando Adam perdidit, non posse mori;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:6)
XIV. Assumentes ergo unanimi devotione, quam invenerant inestimabilis pretii margaritam, cum profusis prae gaudio lacrimarum imbribus retulerunt ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis et laudibus, prosequente usque ad locum sepulchri lupo, earundem reliquiarum custode et baiulo.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:1)
Sicque cum reverentia nominandus sanctus rex et martyr Edmundus integer et viventi simillimus ad praedictum locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma expectat beatae resurrectionis gaudia repromissa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:2)
'Recedendi licentiam habere non potes, nisi de nobis maiores et duriores poenas cognoveris, et maius aliarum gaudium atque beatitudinem aspexeris.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 28:2)
Vester ergo mihi, sciatis, gaudium inducit adventus, vestraque mihi satis est grata praesentia eo quod dicitis grande vobis esse remedium quod corporali me potestis visu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:3)
Amor enim est qui dolorum claustra disrumpit et laeta solus meruit gaudia subrogare et suavia delectationis solatia ministrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:5)
Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:4)
Est igitur quam plurimum a mulieribus praecavendum talibus se amatoribus obligare, quia non vera gaudia ex tali consequentur amore sed innumerosis angustiis et infinitis doloribus exponuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION