라틴어 문장 검색

nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)
Adsensere dei, nec coniunx regia vultus immotos tenuit placatoque adnuit ore;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 69:1)
haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris transeat instabilis strenua Cyaneas Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem arta sub Anchiali moenia tendat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1012)
Instrumentalis rationalitas, quae immotam solummodo secum fert realitatis analysim, illius momenti considerata necessitate, adest tum cum ipse mercatus opes impertitur, tum cum id efficit ordinans Status.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:6)
Fides intellegit Verbum, rem, ut apparet, fluxam et transeuntem, cum a Deo fideli pronuntiatur, maxime omnium securam fieri et immotam, quod continuatum in tempore iter nostrum efficere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:2)
quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, obiectas cum scita patrum populique frequenter instabilis placiti sententia nexa novarit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2112)
It mare per medium Dominus fluctusque liquentes calce terens iubet instabili descendere cumba discipulum, sed mortalis trepidatio plantas mergit;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Per mare ambulat Christus1)
carbasea ex umeris summo collecta coibat palla sinu teretem nectens a pectore nodum, a cervice fluens tenui velamine limbus concipit infestas textis turgentibus auras, nec minus instabili sonipes feritate superbit, inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 147)
manent immota tuorum fata tibi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:3)
Sacra mari colitur medio gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, quam pius arquitenens oras et litora circum errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit, immotamque coli dedit et contemnere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:3)
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:3)
Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:1)
Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:11)
Ille Iovis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:2)
mens immota manet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION