라틴어 문장 검색

Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Post haec in anno secundo restitutionis Conradi, Boemundus a diversis regnis Galliae et Italiae, collecto [0670C] exercitu Christianorum navigio Valonam descendens, hanc subito occupavit, universaque loca, quae in circuitu erant de regno Graecorum, superata subjugavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 78:1)
sed per diem a turbine venti sibi contrarii aliquantulum impeditum est eorum iter.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:2)
- Qualiter Bertrannus cum Pisanis Amiroth, urbem Graecorum, occupaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 5:2)
Bertranno vero acquisita patris sui nemo impediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:6)
ac in impetu subsequentes ac retardatos, et vehiculis cibariorum impeditos incurrens, mille detruncatis, praedam magnam cum spoliis in praesidium abduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:5)
sed adhuc prae magnitudine lapidum, qui aditus occupabant, ingredi confidenter nequibat, et propter [0695A] infesta jacula quae a Turcis emissa obsistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:5)
Rex itaque Baldewinus in virtute et apparatu decem millium a Jerusalem descendens in vigilia S. Andreae apostoli, civitatis moenia in arido positis castris occupavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:3)
Turci vero viam Damascum accelerantes, ad mare Galileae castrametati sunt, et praesidium Tabariae obsidentes, hac parte fluminis Jordanis plurimum temporis egerunt, montem Thabor occupantes, et undique Christianorum habitationem delere studentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:7)
quarum duae majoris virtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:4)
Sed vulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, navem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, [0705B] jam quinque galeidis valide assilientes cinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:10)
Ira impedit animum, ne possit cernere verum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:17)
Undesapiens dixit, "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:4)
"Impedit enim consilium voluptas,rationi inimica, ac menti ut ita dicam prestringit occulos, nec habet ullumcum virtute commertium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 63:11)
Non tamen tantam velocitatem exerceas, queoperis perfectionem inpediat, sed de opere bene consumato taliter valeaslaudari, ut inde potiora merito debeas prosequi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION