라틴어 문장 검색

Et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquotiens, parumque impediente singultu, permissus explicare quae poscebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:4)
Sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur, et furori mixta versutia, temptabant cum precibus proelium, vicinumque sibi in nostros parantes excursum, proiecere consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi, sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 7:1)
Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 2:1)
Quod hostes sollertissime contemplati, per contrarias ripas leniter incedentes, ubi nostros figere tentoria, procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes, custodientes pervigili studio, ne transitus temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 10:1)
Idem dum temptat Grumbates rex, filius eius interficitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장2)
Satisque eum constabat, colloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 3:2)
Utque dentatae in caveis bestiae, taetro paedore acerbius efferatae, evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis, nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi, structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 4:1)
Amida per celsos aggeres muris proximos temptatur a Persis ac invaditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장1)
Cumque crematis operibus (ut docuimus), pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex aggestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 1:2)
Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 2:1)
Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis impedientibus alios, audacia hostium ipso successu crescebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 3:1)
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 12:1)
His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 1:1)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)
Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans, obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam illatis, omisso vano incepto, tandem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION