라틴어 문장 검색

et abunde dixit bene, quisquis rei satisfecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:3)
cetera vero, etiamsi aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adolescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 260:2)
quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel diurna tantum computantibus ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 266:1)
Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장1)
commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장13)
Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장4)
abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장41)
At illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiendum praeter uetustatem familiae alia omnia abunde erant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장4)
Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere uelint, abunde illis facundam et compositam orationem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장45)
nam strenuis abunde dictum puto."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장94)
dein quia parentis abunde habemus, amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장9)
Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est, ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 6:1)
Summa tantum decerpsimus et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 10:3)
Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 16:3)
Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION