라틴어 문장 검색

Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:11)
Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 9:1)
ILLYRII quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 1:1)
Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:7)
nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:15)
Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
sed libris anatomicorum postea consultis verum repperi, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere inplicatum ceteris eiusdem digiti nervis, et ideo visum veteribus ut ille digitus anula tamquam corona circumdaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 8:3)
totaque discors Machina divulsi turbabit foedera mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:31)
sed caeca iuventus Consilii, vastos ambit divulsa penates, Et nusquam totis incursat viribus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:25)
inplicet proprie ait;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6592)
nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore deperibat, ut non potui abreptum divellere corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6638)
et 'odisse' hic praesentis temporis, quod non facit 'odere'. atque omnia ferre sub avras hinc videtur subtiliter non se implicare periurio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1583)
implicat hoc ad mollitiem infantum corporis dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2151)
simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2201)

SEARCH

MENU NAVIGATION