라틴어 문장 검색

Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis postera die urbem ingrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장1)
Sic mitigatis animis Bonnam, hiberna primae legionis, ventum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장1)
Vespasianus haud aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate gaudens, bono esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장6)
id uero Caesar nullo modo tolerandum existimans, cum inplorato Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio praemia darentur effecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 2:1)
incertum metune iudicii, quod priuato parabatur, an quo maturius sociis inplorantibus subueniret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:2)
utque primum occisum eum heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas legiones imploraret, id quidem consilium ut praeceps inmaturumque omisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 2:2)
pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 8장 1:2)
alterum ad mitigandam temporum atrocitatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:3)
hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum facerent, strangulauerunt abieceruntque in Gemonias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 2:2)
implorantique leges et ciuem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam leuaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:3)
Carthagine noua conuentum agens tumultuari Gallias comperit legato Aquitaniae auxilia implorante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:1)
"Credite nunc omnes hos tendere ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut Servitute, ut precario victu ipsos liberetis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:44)
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 1:1)
Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 13:1)
Inde per colloquia captivorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION