라틴어 문장 검색

praeter haec, dolor intolerabilis, maxime circa tempora, vel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:4)
Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 5:2)
Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 1:3)
Si tamen intolerabilis dolor est, et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:4)
inestque multus humor glutinosus, odor intolerabilis, majorque quam pro modo ulceris inflammatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 15:5)
vestros an forte petebat importuna choros?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:183)
procul importuna fugantur numina, monstriferis quae Tartarus edidit antris:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:49)
Suntquaedam loca, quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 9:3)
Id si fiat, nullus dies tam intolerabilis est, quo non sub divo moliri aliquid possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 9:2)
sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:2)
primum quod cum ad terram decidens, semina, velut intolerabili adfecta vulnere, pleraque intereunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 3:2)
et vocante Carene promptasque res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam, quia hiems occipiebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장8)
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장2)
idque factum eius tanto intolerabilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praeteruehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 2:1)
Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque intolerabilis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION