라틴어 문장 검색

Applicitis itaque muro ingeniis cum ingenti machina, et undique gravi assultu eam viris [0580B] Galliae oppugnantibus, cives, qui ex genere Judaeorum inhabitabant dono et consensu regis Babyloniae in redditione tributorum, in moenibus urbis exsurgentes, multum in defensione urbis obstiterunt, quousque Christiani variis plagis gravati, per dies quindecim prorsus diffisi, manus suas ab omni impetu continuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:3)
in qua mille equites Arabes a Babylonia missi habitabant ad tuenda moenia ejus, ne novi principis virtus subito irrumperet improvisam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:4)
Ipse vero ascendens equum, qui lingua Sarracenica gazela appellatur, eo quod caeteris equis sit cursu potentior, praemisit quartam aciem quam ordinaverat de militibus Jerusalem, viris bello assuetis ac robustissimis, quatenus cum hostibus in impetu ferirent ac dimicarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:3)
Deinde alter ammiraldus, dum subito ipsum regem Christianorum impeteret, mox equus illius [0603D] trans cervices hasta regis confixus est, quae ipsum etiam ammiraldum eodem ictu et impetu trans pectus et jecur viriliter perforavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:3)
Revertente autem rege cum quadraginta tantum militibus et peditibus ducentis, qui vix evaserant, viginti millia Sarracenorum qui Japhet obsederant, et vespere hesterno huic praelio non intererant, sed civitatem ex praecepto Meravis nimio assultu vexaverant, in aperto camporum adfuerunt ex improviso.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:3)
Interdum Turci in castra repentino impetu advolantes, et Christianos milites lacessentes, sagittis eos confixerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:5)
Sed Selymanus, Donimanus, Carati, Agunich, principes Turcorum, cum infinitis copiis et armis in occursum ex improviso peregrinis his incautis adfuerunt altero [0623A] ex littore, homines, equos et omnia jumenta adaquari in arcu et sagittarum grandine prohibentes, dum a longe fatigati et sic exhausti Christiani ultra vim sufferre non potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:4)
et jam ad septingentos adunati et loricati, cum rege versus hostiles impetus in tubis et cornibus et vexillis ostreis regia via ferebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 6:2)
His itaque decollatis, sed Conrado et Arpino in dextris eorum susceptis et in urbem Ascalonem in carcerem transmissis, Meravis et cuncti potentes Babyloniae in virtute magna, et manu robusta, ad civitatem Japhet profecti sunt ac plurimo assultu, instrumento et tormentis lapidum ac bellico apparatu [0629C] et impetu viros in ea repertos vexaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:1)
Sarraceni quidem, qui ex adverso urbem in superiore parte navigio obsederant, videntes tot Christianorum acies adesse, constituerunt cum eis navali impetu confligere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:3)
Eadem denique die Reynoldus plurimum belli et caedis dum a machina adversus hostes exerceret, incautus et intrepidus nimium in aperto assistens, subito mangenellae impetu lapis emissus illi in verticem venit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:4)
Baldewinus vero rex prae cunctis acrius per medios hostes irruens, et caedem gladio multiplicans, ex improviso juxta fruteta humilis silvae in rapido cursu volantis equi astitit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:1)
Interea dum haec obsidio fieret, et diuturnis praeliis ad invicem cives Joppe et hostes Ascalonitae contenderent, duae naves, quarum altera minor, quam vocant Galeidam, et altera major, quam vocant Dromonem, ex improviso cum Christianorum coetu advectae sunt ut adorarent in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:3)
Sed quassata ex impetu nimio et celeri fuga, et onere rerum et hominum, in partes dissiliens et hiscens, sabulo infixa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:5)
Omnia autem spolia occisorum seu submersorum diripientes, inter se partiti sunt gaudentes et exsultantes hanc fortunam victoriae suae sic ex improviso suis manibus incidisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION