라틴어 문장 검색

Sic tu aedes proscribas, tabulam tamquam plagam ponas, [domum propter vitia vendas,] in ear aliquis incurrat imprudens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 86:5)
Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cum id rescierit, soluturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:1)
qui cum tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:6)
qui cum taber- naculum vitio cepisset imprudens, quod transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 50:6)
sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:4)
immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 1:3)
quod si qui me astutiorem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere posses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 6:9)
sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 12:1)
quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 13:1)
confiterer imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo credidissem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:1)
ita inprudens co quo minime volt revolvitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:7)
verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:1)
quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 22장 1:1)
nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:2)
Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION