라틴어 문장 검색

"tu pace mihi, tu nube sub ipsa armorum festisque super celebrabere mensas - accipias fessisque libens iterum hospita pandas flumina defensasque velis agnoscere turmas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권383)
TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.3)
Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI. 1:6)
sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se ledentem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab interitu reuocare cupiebant, audiret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:5)
Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:2)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 578:3)
unde cum eadem reverti posset ad suos priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:2)
utrum enim defenditis an impugnatis plebem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 29:1)
cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos qui ante Privernatium causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, quid si poenam inquit remittimus vobis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 299:1)
haec quae fenebres leges, haec quae agrarias semper impugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 475:2)
noster esto, dum te poteris defensare iniuria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 344)
aram habete hanc vobis pro castris, moenia hinc ego vos defensabo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 345)
ipsum enim 'populi' multitudinem significat, et quasi non inpugnet, sed inpugnetur Aeneas, ita pathos fecit dicens 'in me excidiumque meorum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3749)

SEARCH

MENU NAVIGATION