라틴어 문장 검색

Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:18)
Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 21:2)
Mille denique verborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:1)
Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:2)
Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:1)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
nam 'degeneres animos arguit timor', id est probat, inpugnat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 123)
Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo Iovi nupta praelata Iunone repudiata est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5814)
et quia intellexit obliqua Troianorum accusatione inpugnari suum pudorem, etiam ipsa respondet oblique.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6112)
obliqua invidia hoc est qui non ex aperto inpugnabat Turnum, sed eum reipublicae simulata defensione lacerabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3371)
potuit enim intellegere minus se inpugnari a Iunone qui vicerat bis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1793)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)
specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:4)
quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION