라틴어 문장 검색

Galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis munientes haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant incedere gressibus liberis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:1)
iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 20:2)
At ille genuina praevidendi sollertia, muniens casus, ut et imperiis oboediret, et regibus validis iungeretur, incedens segnius, Marcianopolim tarde pervenit itineribus lentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 4:1)
Ergo ubi utrimque acies cautius incedentes, gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 11:1)
Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 4:1)
Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus eisdem occurrere festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 3:1)
Proinde agmine quadrato incedens, prope suburbanum venit, ubi vallo sudibus fossaque firmato, Gratianum impatienter operiens, Richomerem comitem domesticorum suscepit, ab eodem imperatore praemissum cum litteris, ipsum quoque venturum mox indicantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 4:1)
Quo monstroso miraculo barbari territi, postea non ferocientes ex more, cum agendum appeterent aliquid, sed ambiguis gressibus incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 6:3)
Nordmanni rursum regem sibi constituunt, cognatum et convocum priori, et Dani iterum, resumptis viribus, navali evectu Christianos invaserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 74:2)
Item Guntharius sepe iam nominatus autumpnali tempore cum paucis, quasi lupus gregi insidians, nescientibus cunctis, latentibus evectu navali Coloniam venit et misso legato signa aecclesiae pulsare precepit et sibi honorifice occurrere iussit, dicens se potestatem habere, quam non habuit, ut rei exitus postea probavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:11)
nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere.
(아풀레이우스, 변명 1:5)
tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti.
(아풀레이우스, 변명 51:16)
"Neque praeter unicam pascit ancillam et habitu mendicantis semper incedit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:20)
Iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturus praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito venturum oraculum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:3)
Tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamvis auro, veste, gemmis, omnique cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, ornata non possit audire.
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION