라틴어 문장 검색

Invida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes, iam castra vident animisque propinquant, et decrescit onus, subiti cum pulveris umbra et sonus a tergo, monitu ducis acer agebat Amphion equites, noctem vigilataque castra explorare datus, primusque per avia campi usque procul - necdum totas lux solverat umbras - nescio quid visu dubium incensumque moveri corporaque ire videt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권167)
est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:9)
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 105)
his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 53:1)
quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 145:1)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
victoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 591:1)
per eosdem dies Clastidium incensum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 400:1)
uti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit);
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION