라틴어 문장 검색

nam alius occursum eius vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra inridentibusque qui Seiano fautores aderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장2)
quippe a filio eiusdem Thrasulli praedictum Neronis imperium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius abierim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장10)
sed non Tiberius omisit incepta:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장7)
his adsumptis in longinqua et contermina Scythiae fugam maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque per adfinitatem innexus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장7)
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장2)
cuius aspectu (ipsa principis verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, nomine patris et studiis populi gravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장7)
illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leviores dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장3)
Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoeni- tate captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas inibat omissis excubiis et fortunae suae mole.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장1)
eo missus centurio qui caedem eius maturaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장2)
atque ideo maturare libri huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogitationi toto pectore incumbam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 3:4)
maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum et cum proximis agitantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장2)
Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et coercita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장4)
ibi de proelio dubitatum, Othone per litteras flagitante ut maturarent, militibus ut imperator pugnae adesset poscentibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장6)
funus maturatum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장10)
Maturo ceterisque remanere et in verba Vespasiani adigi volentibus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION