라틴어 문장 검색

Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:2)
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:2)
si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 1:6)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
Damus omnes plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:6)
Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:12)
Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:18)
Haec ut iratus effudi, |illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto vultum sermone movetur quam lentae salices lassove papavera collo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:20)
Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:4)
inceptis adnue, diva, meis Daque novae mentem dominae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 247)
Aversis utinam tetigissem carmina Musis, Phoebus et inceptum destituisset opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1213)
si tamen a precibus tumidos accedere fastus senseris, incepto parce referque pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:527)
hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:62)
omnia differ, curre, nec inceptum turba moretur iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 7:2)
"nunc primum studiis pacis, deus utilis armis, advocor et gressus in nova castra fero, nec piget incepti;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권88)

SEARCH

MENU NAVIGATION