라틴어 문장 검색

atque interim posse Parthos absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam mutari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장8)
incessu Parthorum sine acie pulsi Hiberi, urbesque Armeniorum Artaxata et Tigranocerta iugum accepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장2)
agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 4:1)
ita visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecundam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum, domi retinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장2)
habitune et incessu an illo muliebri ornatu mereretur imperium?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장4)
At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa, corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장1)
sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장3)
populi mobilem animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장5)
nec deerat ipse, stipatus armatis domos hortosque permutans, apparatu incessu excubiis vim principis amplecti, nomen remittere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장5)
populus acer, suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus (etenim potentia in crimen vocabatur) domum revocat:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 2:1)
qui uellem diligentius et minus μετεώρωσ deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 5:2)
"Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:25)
Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 37:1)
Omnis multitudo et maxime militaris mobilis impetu effertur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION