라틴어 문장 검색

Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:4)
sed dum ante imperatore ducerent, ille vero tantum caput inclinavit et verba salutatoria dixit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 114)
ita plerumque morbo ceu somno uergens inclinatur.
(아풀레이우스, 변명 41:9)
at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.
(아풀레이우스, 변명 93:9)
"Comminus in aspectum, si vires, derige et grassare naviter et occide moriturus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:5)
"Sume istam pyxidem (et dedit) Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:122)
At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:16)
quo subnixis precibus, inclinatis solummodo corporalibus oculis, quia aliter non poterat, erat enim totus confixus clavis, submissa voce clamaret:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:2)
Cumque solus solito orandi causa ecclesiam latenter intraret, et ante sanctum altare flexis ad terram genubus se inclinaret, hostiliter irruentes in eum, tunc eum ibidem occiderent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:4)
Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)
Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 30:1)
Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 15:1)
Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 6:4)
Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 6:5)
Is obiectus derectusque in austrum, Latine 'septentrionarius,' Graece ἀπαρκτίασ appellatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION