라틴어 문장 검색

"numquam pro salute et maximis fortissimisque principis cohortibus aliter precabor quam fidele ut militent Christique lymphis ut renascantur Patri, capiant et ipsum caelitus Paraclitum, ut idolorum respuant caliginem, cernant ut illud lumen aeternae spei non suculentis influens obtutibus nec corporales per fenestras emicans, puris sed intus quod relucet mentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1162)
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
Dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 11:2)
" quod est" aut corporale est aut incorporale.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 11:6)
Quod est" in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:1)
Corporales morbus inhibet, non tamen tollit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 22:2)
corporalia et incorporalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 16:2)
Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 5:2)
itaque corporale est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 10:4)
sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 2:7)
Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 13:9)
Et ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum suum dedit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:10)
Alii incorporalem adseverant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 6:1)
Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.8)
qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION