라틴어 문장 검색

Mortem A. Cremuti Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:4)
Novate, nunc facere temptabimus, iram excidere animis aut certe re- frenare et impetus eius inhibere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:2)
Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum liber- tatis dare et inhibere impetum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 62:1)
ubi vero nullum officium sollemne nos citat, inhibendae actiones.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:4)
inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:39)
parcite, o dites, inhibete dextras:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:14)
mundus impositus tuas compescet umbras teque Tartareus canis inhibere poterit?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:8)
unde meas inhibet lacrimas fragor?
(세네카, Hercules Oetaeus 28:5)
non rapidus amnis, non procellosum mare Pontusve coro saevus aut vis ignium adiuta flatu possit inhibere impetum irasque nostras:
(세네카, 메데아 7:17)
inhibere iuvenes, civibus pacem dare,
(세네카, Phoenissae 297:1)
quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, esses Ionii facta puella maris, et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, candida Nesaee, caerula Cymothoe.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a5)
vellere tum cupias albos a stirpe capillos, iam speculo rugas increpitante tibi, exclusa inque vicem fastus patiare superbos, et quae fecisti facta queraris anus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2511)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Atque ibi dum mixta vallati plebe suorum et maris et belli consultant tempora reges, increpitans magno vatem Calchanta tumultu Protesilaus ait - namque huic bellare cupido praecipua et primae iam tunc data gloria mortis - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권195)
nimirum cum vestra modis ego funera maestis increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum26)

SEARCH

MENU NAVIGATION