라틴어 문장 검색

Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:3)
at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
inter enim labentur aquae tenuisque subibit halitus atque animos tollent sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:2)
Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:10)
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:2)
at ille labitur et labitur in omne volubilis aevum Quaeritur argentum puerisque beata creandis uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 225)
non tibi parvum ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 314)
gratus Alexandro regi magno fuit ille Choerilus, incultis qui versibus et male natis rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 189)
at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.22)
spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 131:2)
ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 74:5)
tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 253:1)
Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장10)
divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION