라틴어 문장 검색

Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
Cumque eum profecturum deduceret promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex compellationibus et probris conceperat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos asserens postea non visurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 4:1)
Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac (ut asserunt aliqui), videbatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 18:1)
Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 7:1)
Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:1)
Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citerioris vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:2)
Quod si gravis quidam aequitatis spectator, in ultimo rerum spiritu factum criminatur improvide, nauticos idem iustius incusabit, si amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, clavos regendae navis cuilibet periculi socio commiserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 7:1)
Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 12:1)
Tu hoc loco (Fortuna orbis Romani) merito incusaris, quae, difflantibus procellis rem publicam, excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum, nec laudari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 7:1)
Qui ut factum firma defensione purgarent, litteras eiusdem obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo, imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis, veniaque dignum asserentes errorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 1:2)
Et quoniam asserebat Athanaricus, sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris, ne solum calcaret aliquando Romanum, et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:2)
Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:2)
Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 7:3)
Hocque comperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos - incertum pretio an fallaciis - circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius asserentes nihil eorum mandasse, quae docuerat principem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 21:2)
Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permisso quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION