라틴어 문장 검색

Tantam virtutem, tantamque bellicam fortitudinem, morte indecora ex mortalium coetu tolli, omnes fere ploravere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.43)
Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:19)
cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus quod velle nos indecorum sit hominibus confiteri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:3)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:2)
sed Carminii curiosissimi et docti verba ponam, qui in libro de Italia secundo sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 13:1)
Pedicant, Philomuse, curiosos.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIII3)
totius autem Italiae curiosissimum fuisse Vergilium multifariam apparet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4411)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
- sed haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt - nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:3)
ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis ex me quid de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 1:2)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
Reperiam multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid velim, facile persuadeam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:8)
aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum - ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus - , quid praeterea dices esse fugiendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:3)
sin tantum modo ad indicia veteris memoriae cognoscenda, curiosorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION