라틴어 문장 검색

Alioqui scias te nunquam regis gratiam recuperare, et effugere manus et indignationem Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:8)
Hujus igitur infinitae multitudinis adventu et subito [0645D] rumore Baldewinus de Burg attonitus, princeps ejusdem civitatis a rege Baldewino constitutus, universos, qui secum crant in conventione solidorum, ad defendenda moenia convocat ac disponit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:1)
Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:9)
Eodem anni tempore, quo rex Baldewinus Sagittam obsidere distulit, Anglicosque milites remisit, et Hugo de Tabaria in arcu et sagitta Turci occidit, quidam princeps civitatis, nomine Femiae, qui longe lateque immensa potestate terrae in circuitu praeerat, eo quod Christianis et peregrinis satellitibus largus et propitius habebatur, a quodam Sarraceno, Bothero nomine, qui secum in militari obsequio et conventione solidorum morabatur, plurimum invidiae et indignationis pertulit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:1)
Rex, ut haec audivit, legatos sub judicio mortis hunc ingratum rumorem tacere jussit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:5)
[0705D] Unde Dochinus, princeps Damascenorum, gravi invidia et indignatione tactus, omni versutia qua novit interitum illius moliebatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:2)
Tam lacrymabili strage fortissimis viris peremptis, crudelis rumor ad regem Baldewinum ab Jerusalem profectum, et Ptolemaide commorantem, transvolat de nece et infortunio nominatorum principum, quorum auxilio et consilio Ecclesia Jerusalem confortata, multum de die in diem proficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:1)
Nam ut ait Salomon, "Vir iracundusprovocat rixas, et qui ad indignationem facilis est erit ad peccata proclivior."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:26)
Unde ait, "Munusabsconditum extinguit terras, et donum eciam sinu indignationum maximam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:17)
Sic et modo falsa fama et falsus rumor cito dilabitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:4)
Undequidam sapiens dixit, "Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterioriudicat de priori."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:5)
nam si ea "facta, quæ pietatem et æstimationem etverecundiam nostram lædunt, et ut generaliter dicam, quæ contrabonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est, " ut leges dicunt, multo fortius Deus, adjutor omnium, talia facere dedignaretur, et supernos pro tali petitione iram suam induceret atque indignationem, quare etiamCato dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:19)
Præterea, dulcia verba vestra mollesque responsiones nostrammitigaverunt iram et indignationem, secundum verbum Salamonis dicentis:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 320:3)
Dei amore nostroquehonore vobis vestræque parti pro nobis et pro nostra parte omneminjuriam, iram et indignationem omnemque rancorem remittentes, vos in nostramsuscipimus gratiam et bonam voluntatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 321:2)
sollicitudo, defensio, indignatio, timor, desiderium, emulatio, pena.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION