라틴어 문장 검색

Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:18)
Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:2)
de quo innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere, cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones, quibus remunerationis aeternae gloria tanta refertur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:19)
Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:17)
Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:8)
Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:10)
Si accusas parentes, parricidam probas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:14)
Non accusat frater Abel, ne videatur parricida.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:4)
Tuum te ergo facinus, non frater accusat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:6)
Secunda illa, quia nemo accusat naturam, cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos videamus amputatis manibus et pedibus supervivere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:1)
Hinc ille commotus, ut iniusta perferens et indigna, praefecti custodiam protectoribus mandaverat fidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 11:1)
Ursicinus, magister equitumper orientem, Julianus, Galli Caesaris frater, et Gorgonius, praepositus Caesariani cubiculi, accusantur maiestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장1)
Aegre ferebat Silvanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis, se et Ursicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros, ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus, commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 28:1)
Hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 12:2)
Arbetio vir consularis accusatur, et absolvitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION