라틴어 문장 검색

Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domo disciplinae.
(불가타 성경, 집회서, 51장31)
Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장12)
Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)
Pieriis pollent studiis multoque redundant eloquio;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:71)
oracula regis eloquio crevere tuo, nec dignius umquam maiestas meminit sese Romana locutam.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:20)
"Consul per populos idemque gravissimus auctor eloquii, duplici vita subnixus in aevum procedat pariter libris fastisque legendus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:169)
an gravis eloquio?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:182)
Cuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 11:1)
memoriae proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장3)
nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:2)
nec ego id notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse aliquos, legato eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum animaduerterit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 88장 1:3)
λάλει και` μη` θίγγανε, multaque talia etiam priuatis deformia, nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 3:6)
"Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:6)
"Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:13)
"Eloqui metuo, palam certe:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION