-
Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:1)
-
Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:1)
-
Locus exemptus ex Platonis libro qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probis, quibus philosophos temere incessunt qui emolumenta verae philosophiae ignorant.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 1:1)
-
Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 20:1)
-
DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰσ τετάρτην και` εἰσ πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 2:1)
-
Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 17:1)
-
Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego 'indoctius,' ut aiunt, 'et apertius,' quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 7:1)
-
Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri vicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione - qualemn fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit - sed ea vera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 14:1)
-
Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:1)
-
INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:1)
-
Et Probum ait respondisse:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 4:1)
-
Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, 'urbis' an 'urbes.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 9:1)
-
His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 10:1)
-
Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 3:1)
-
- Formam quidem hercle verbis depinxti probe!
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 7:7)