라틴어 문장 검색

Quod cum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent, excepto velo, aptari feci et his eam indui.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:1)
Quas rursus animalem vitam nobis certum est impertire Patrem suum, id est noun (gr.) dicit animam indui in ea sua qua intuetur, hoc est ratione utitur, quia ex ratione quam habent maximam similitudinem cum divina sapientia tenet, cum ratio maxime sit ascribenda sapientiae, paulatim anima in corpora respicit, quia ad comparationem plenitudinis illius summi boni, modicum est quidquid habemus, quantacunque dona virtutum ab ipso suscepimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:2)
Quibus ita peractis sua Brito induit arma et commeatu accepto coepit deambulare per silvam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:1)
sic tarda senectus Tithonum minuit, cum moles tota cicadam Induit, in gracilem sensim collecta figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:2)
Sic postquam in patriam foecunda heroibus Argo Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:6)
Nec minus in terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:2)
Quomodo diversas species uox induit una, Quam gravis accentus infra demittit, acutus Erigit, in gyrum fert circumflexus eandem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:27)
Hac igitur ueste uirgo nitet, immo uirago Glossat in hac mentem, uirge dans ocia, fabrum Induit et sparsam mentem componit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:1)
Conserti floris series quasi ueste decenti Induit hunc et ei proprios inspirat odores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:5)
Hec est que miro diuini muneris usu Nata patrem natumque parens concepit, honorem Virgineum retinens nec perdens iura parentis, In cuius uentris thalamo sibi summa parauit Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse Filius artificis summi, nostreque salutis Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:3)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
Pigmea breuitate sedens demissaque cedrus Desinit esse gigas et nana mirica gigantem Induit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:13)
Iam celo contendit humus, jam terra nitorem Induit ethereum, jam terram uestit Olimpus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:6)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION