라틴어 문장 검색

Tu illam nivem non putas callum iocineribus obducere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:2)
Simul et emarcuit et induruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:2)
Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:1)
at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
(세네카, De Providentia, book 1 14:4)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
Sophoclidisca Magis calleo quam aprugnum callum callet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 54)
callum aprugnum callere aeque non sinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 27)
pernam callum glandium sumen facito in aqua iaceant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 233)

SEARCH

MENU NAVIGATION