라틴어 문장 검색

Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)
modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 20:4)
Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur, - foedum etiam in barbaros.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 85:1)
nam facile ollis omnia cedebant armatis nuda et inerma.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:3)
Sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique Tutus, ut, invictae fatum si consulat urbi, Foedera si placeant, sit, quo veniatis inermes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:17)
Iam clypeo telisque carens, non conditur ima Puppe, sed expositus, fraternaque pectore nudo Arma tegens, crebra confixus cuspide perstat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:60)
Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Otia des fessis, vitam patiaris inermes Degere, quam tribuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:13)
Inde rapi coepere rates, atque aequora classem Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:39)
Viscera tuta latent penitus, citraque cruorem Confixae stant tela ferae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:59)
Telaque confixis certant evellere membris, Exornantque deos, ac nudum pectore Martem Armis, Scaeva, tuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:89)
Non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen, Umbra senis moesti Scythicis confixa sagittis Ingeret has voces?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:60)
Populum non cernis inermem, Arvaque vix refluo fodientem mollia Nilo ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION