라틴어 문장 검색

senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos, aurigae erant ceteri haud sane inermes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 4:1)
"deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 17:6)
sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit posito magis rege quam effuso.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 37:2)
Ergo telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum Porus inponitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 44:3)
"Proinde, si perseveras, inermes quoque et nudi et exangues, utcumque tibi cordi est, sequimur vel antecedimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:7)
Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebabatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 19:1)
dumque recollectam rursus locat, inruit ultro turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 267:1)
tela, sed implicitos miseraque in peste revinctos confodiunt ac forma necis non altera surgit,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 438:1)
et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 131:2)
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:1)
Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:21)
Omnes capti steterunt ante ora victorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia servitutis quam hostili mucrone confossi sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:11)
quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X87)
Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION