라틴어 문장 검색

itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 1:2)
ex quo iudicari potest non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae procurationem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 3:2)
Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a uiribus, tractabatque pari seueritate atque indulgentia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:1)
pari seueritate interdixit commeatus peti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:1)
ordinauitque magna seueritatis ac iustitiae cura etiam in paruulis rebus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:4)
denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 1:1)
"Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:37)
Huius iudicium omnem severitatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra medium premiando se figit. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:3)
nec, se inertiae ignaviaeque ab nonnullis insimulari, imperiumque sibi a Congressu creditum prolatare, et in longum, sui commodi gratia, bellum trahere se velle, a quihusdam dici, nesciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.80)
sese famam ignaviae inertiaeque cedendo subiturum, probe sciebat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.30)
Religionem, enim, sine severitate, dignitatem sine superbia, modestiam sine diffidentia, fortitudinem sine temeritate, comitatem sine familiaritate, exercere poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.114)
Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:19)
A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 8:1)
sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 2:2)
Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION