라틴어 문장 검색

Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:13)
"Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta;"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:21)
Quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae, condemnaret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:14)
quid enim salvis infamia nummis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I14)
Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 13:1)
Nec mirum, si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:3)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Novas mihi duas disciplinas videris inducere interrogandi vel etiam reprehendendi, ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem vel iustam sequatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 1:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
reprehensio enim crudelitatis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6542)
nam ut in Aeneide diximus, apud Cretenses infamiae genus iuve- nibus fuerat non amatos fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 513)
modo tamen ideo ait 'sparge marite nuces', ut eum culparet infamiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2910)
"Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:2)
Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis terrore infandae opinionis averteret.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 1:1)
"Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION