라틴어 문장 검색

haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis eamus omnis exsecrata civitas aut pars indocili melior grege;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1614)
"infamis Helenae Castor offensus vice fraterque magni Castoris, victi prece, adempta vati reddidere lumina:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1718)
haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa infamis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate32)
et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 209:2)
nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:2)
dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad solitae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 160:2)
ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:16)
aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 116:1)
itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 125:1)
Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere, veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장1)
Est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:4)
longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:5)
Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:7)
Per istud philosophia "sive nive" et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:3)
Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION