라틴어 문장 검색

Quem postquam Tyria lucum de gente profecti infausto tetigere gradu, demissaque in undas urna dedit sonitum, longo caput extulit antro caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:3)
Illic incumbens cum Palladis arbore palmae edidit invita geminos Latona noverca.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:3)
Ille Iovem socerum dare se famamque laborum et superata suae referebat iussa novercae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:9)
Longa fuit medii mora temporis, actaque magni Herculis inplerant terras odiumque novercae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:1)
decet haec dare dona novercam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:6)
Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude novercae occubuisse neci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:1)
omne genus scripti gravitate tragoedia vinci . haec quoque materiam semper amoris habet, num quid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1177)
respice terrifici scelerata sacraria Ditis, cui cadit infausta fusus gladiator harena, heu, male lustratae Phlegethontia victima Romae!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권113)
sed tamen hic corvus cur defuit exitiali forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas oppeteretque super congesta cadavera consul?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2200)
Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:8)
qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:3)
Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae occiderit patriasque explerit sanguine poenas turbatis distractus equis, ad sidera rursus aetheria et superas caeli venisse sub auras, Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:2)
ut prima novercae monstra manu geminosque premens eliserit angues, ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:5)
Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:5)
Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION